monumenta.ch > Lucanus > sectio 471 > bnf8041.35 > sectio 46 > bnf8039.15 > QVAE CRV- CEM DOMINI CONTINET. > sectio 423 > sectio 585 > sectio 500 > sectio 320 > csg863.42 > sectio 10 > sectio 685 > sectio 653 > sectio 165 > 2 > sectio 197 > sectio 3 > sectio 622 > uldLIP7.252 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.42 > sectio 97 > bnf6795.137 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 490 > sectio 419 > 5 > bnf6796A.114 > sectio 52 > sectio 691 > sectio 180 > sectio 2 > sectio 180 > sectio 552 > sectio 57 > bavPal.lat.869.140 > sectio 308 > sectio 254 > sectio 9 > bnf10314.26 > habCod.Guelf.41.1Aug.2°.25 > sectio 730 > csg864.144 > sectio 172 > sectio 250 > bnf8039.13 > 12
Beda, De Temporibus, XI. De Circulo decennovenali. <<<     >>> XIII. Continentia Circuli eiusdem.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT XII. De Saltu Lunae.

1 Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per XIX annos efficit: quamvis enim quidam singulas lunas XXIX semis diebus computantes, incensiones earum medio diei, et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae, sed calculandi [A. om. facilitatem vel; B, C vel compendium.] facilitatem vel compendium inquirunt. Nam si naturam quaeras [A, luna.] lunae primi mensis, quae nunc [Om. in A, B, C.] in meridie: et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora, et uno puncto et decem momentis, et [A et Basil. ed. om. dimidio momenti; B et C ponunt dimidio momenti et.] dimidio momenti nonadecima parte unius puncti ante medium diei vel noctis illustratur.
2 Haec tamen distinctio non ad certum embolismi, vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem XIX tendit annorum, sicque per XIX annos paulatim lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovenalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas, per XV decennovenales cyclos XV tibi luna, ubi prima putatur, occurret.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.239 bnf1615.277 bnf13013.49 csg248.94 csg250.152

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik